QUAESTIO CCXXXVIII.

Ex his, quae in tempore fiunt, oritur eadem difficultas: quare enim huic magis quam illi Deus conferat gratiam solet quaeri, cum sint indifferentes, et neuter possit gratiam promereri, sine qua non potest salvari. Videtur enim non esse mihi imputandum si non facio quod sine gratia non possum facere, cum gratia non sit collata mihi, sed magis illi qui non confert mihi necessariam gratiam, cum non possit sine detrimento suo. Solutio. De gratia diversi diversa sentiunt. Quidam dicebant Deum non posse facere, nisi quod facit: quod non esse verum constat. Alii dicunt: Quoddam seminarium virtutis (quod radicem charitatis vocant) in isto est, ex quo aptus est ut gratia sibi collata vitam aeternam promereatur: quod quia in illo non est, nec charitatem, nec vitam aeternam et promereri potest. Sed quia hoc contra Ecclesiam est, omnino praetermittatur. Alii dicunt quod Deus suam gratiam omnibus communiter proponit quam qui apprehendit, salvabitur; qui non apprehendit, damnabitur, velut si quis tibi in turre bonum cibum praeparaverit, et dicat: Ascende ut cibum capias: sed quia tu sine scala, vel aliquo hujusmodi auxilio ascendere non potes, idcirco dicunt: Alia gratia opus esse, ut ad illam superiorem ascendas. Item ad illam apprehendendam alia, et ad illam alia, et sic usque ad infinitum. Sed hi totum gratiae attribuunt, et nihil merito relinquunt. Sunt alii qui dicunt gratiam propositam etiam porrigendo homini, ut ipse eam apprehendat, sine qua apprehensa erigi non potest, veluti si cui existenti in puteo funis demittatur, sine quo non potest a puteo exire; si vero manum ad funem porrigat et apprehendat, extrahitur, et aliquid ex homine est, licet meritum absque gratia esse non possit. Sed quia haec sententia dividit inter meritum et gratiam, quod aliquid boni sit ibi ex homine, saltem quod manum erigit et funem apprehendit, quod quia sine gratia fieri nequit, haec quoque sententia cum praedicta est cavenda. Potest autem dici quod gratia Dei aeque bono et malo, id est praedestinato et reprobo proponitur, quam tamen unusquisque non apprehendit vel trahentem sequitur; imo ille, cui gratiae radius infunditur, oculos claudit; et sic radium quo tangitur repellit, unde et ipsi merito gratia subtrahitur, quia ipse se subtrahit. Est enim in gratia quemadmodum in solis radio, qui se oculo ingerit, quo oculus tactus visum exercet. Est enim oculus talis naturae ut per illum visus exerceatur, si solis radio percutiatur, sine quo visio non est in oculo: nisi tamen talis naturae esset, etiam tactus radio non videret, ut paries vel lapis non videt, etsi radio solis perfundatur; sic anima habet potentia promerendi naturaliter, quam tamen non potest exercere, nisi splendore gratiae perfundatur. Cum vero tangitur, movetur et meretur unde totum est ex gratia, sic tamen ut non excludatur meritum, veluti si puer qui nondum gradi potest ab aliquo ducatur, et graditur quidem. quod tamen per se non posset, nec etiam alio ducente, nisi haberet naturalem potentiam gradiendi: tamen totum ex ducente dicitur esse, quod graditur; sic ad hoc ut anima promereatur duo exiguntur et gratia, et naturalis potentia: tota tamen auctoritas promerendi solius est gratiae, quia naturalis potentia nil ponit sine gratia.