QUAESTIO XXIII. |
Quomodo Apostolus ostendat erga Romanos affectum, ut dicit expositor, agendo Deo gratias, cum pro omnibus bonis, quae dat Deus tam bonis quam malis agendae sint gratiae Deo. Solutio. Non solum agit gratias respectu donorum, sed potius respectu Romanorum, scilicet, quia dona collata sunt eis. Cum autem aliquis agit gratias pro donis malis collatis, hoc facit tantum respectu donorum, non eorum, quibus conferuntur. |