QUAESTIO CCXXXIX.

Quoniam in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, etc. Quaeritur an Deus mentem hominis inclinet ad hoc, ut homo deterior efficiatur? Solutio. Pharao in illa excaecatione non est deterior effectus quam prius esset; sed per signa foris proposita, malitia quae prius in mente concepta erat, excitata est, et in opus erupit, sicut invidia Judaeorum Domino cum tanta gloria intrante in Hierusalem erupit, et scelus jam conceptum maturavit. Vel excitare Dei nihil est aliud, nisi justo judicio praecipitari permittere: de hac quaestione in praemissis dictum est diligentius.