QUAESTIO CCXL.

Cui vult miseretur, et quem vult indurat. Quaeritur an voluntas Dei sicut est causa miserationis, sic sit causa indurationis: quod videtur, cum Apostolus dicat: Cui vult, etc. Solutio. Voluntas Dei non est causa, nisi ejus quod est aliquid; induratio non ponit aliquid, sed potius removet; tamen ut Apostolus ostendat quod Deus juste potest dare cui vult, et non dare cui vult non dare: non enim necessitate facit Deus, sed sola voluntate. Quod autem causa boni sit, constat, unde Apostolus superius: Non est volentis, nec currentis, sed miserentis Dei (ibid.).