|
An non habet figulus potestatem luti, etc. Quaeritur: ad quid inducatur
haec similitudo; nunquid Deus format aliud vas in honorem, aliud in
contumeliam? Vel nunquid ex Deo habet esse contumeliosum? Solutio. Quod
vas aliud est in honorem ex Deo est; quod vero contumeliosum est, ex
ipso vase est. Tamen bona est similitudo, quia sicut vas aliud in
honorem, aliud in contumeliam facit figulus: sic dicitur Deus formare
aliud vas in honorem, aliud in contumeliam; vel quod melius est, ideo
dicitur Deus formare aliud in honorem, et aliud in contumeliam; quia Deo
auctore habent esse etiam illa quae sunt vasa irae vel contumeliae, non
tamen ex Deo esse habent vasa contumeliae, sed proprio vitio.
|
|