QUAESTIO CCXLIII.

Quaeritur quid sit scribi in libro vitae secundum praescientiam. Solutio. Esse praescitum et praeordinatum ad vitam, sicut scribi secundum justitiam est esse in statu in quo si exiret ab hac vita, salvaretur. Sunt itaque quidam scripti secundum praescientiam, et non secundum justitiam, ut illi, qui nondum virtutem habent, tamen sunt praeordinati ad vitam. Quidam vero scripti sunt secundum justitiam et non secundum praescientiam, ut qui charitatem habent, praevisi tamen ad mortem. Quidam vero scripti sunt secundum praescientiam et secundum justitiam, ut illi, qui charitatem habent, et sunt praedestinati ad vitam. Quidam vero nec secundum praescientiam, nec secundum justitiam, ut illi, qui nunquam boni fuerunt nec praedestinati sunt. Ea vero, quae sunt ibi scripta secundum justitiam et non secundum praescientiam, dicuntur inde deleri; quae vero secundum praescientiam ibi scripta sunt, nunquam inde delentur.