QUAESTIO CCXLIV. |
Quaeritur an illi quae scripti sunt in libro vitae secundum meritum, et non secundum praescientiam, scripti sint per dispositionem. Solutio. Potest dici quod scripti sunt per dispositionem propter meritum, non tamen simpliciter secundum dispositionem; quia si hoc esset, non possent inde deleri, cum tali determinatione potest dici per dispositionem propter meritum, quod Deus disposuit sicut omne bonum. |