QUAESTIO CCXLVI.

Justitiam autem, quae ex fide est, etc. Quaeritur quid sit justitiam esse ex fide. Solutio. Hoc est justitiam esse per gratiam, quia non solum ex gratia venitur ad fidem, sed etiam post fidem gratia necessaria est, ut fides bonis operibus adimpleatur, quorum adimpletio justitia dicitur.