|
Similiter quaeritur quomodo sit illud intelligendum, quod de hac dicitur
auctoritate, Jacob dilexi, Esau odio habui (Malach. I), hoc est de
judicio. Solutio. Hac prophetia ostenditur impletum esse, quod fuerat
Dei in praescientia. Nota, quod haec auctoritas: Jacob dilexi, Esau odio
habui, potest exponi de aeterna praedestinatione unius, et de
reprobatione alterius, vel de temporali gratia appositione, vel ejusdem
subtractione: unde glossa illa, in Jacob nihil invenit diligendum, nisi
misericordiae suae donum, sic intelligitur, id est ex sola gratia Deus
disposuit conferre Jacob gratiam in tempore unde salvaretur. Et illa
glossa: In Esau nihil odiendium nisi originale peccatum, id est
praescivit propter originale peccatum non esse conferendam Esau gratiam,
per quam salvaretur in tempore.
|
|