QUAESTIO XXIV. |
Dicit expositor, quod Apostolus in Romanis non laudat fidem, sed facilitatem fidei, quae videtur non esse laudanda, quia qui facile credit, facile decredit. Solutio. Duplex est facilitas; altera, quae provenit ex levitate animi; et haec indigna laude; altera, quae provenit ex vigore animi, et multo intuitu rationis, et haec laude digna. |