QUAESTIO CCXLIX.
Ut ostenderet divitias gloriae, etc. Quaeritur an tormenta malorum prosint bonis in futura vita? Solutio. Dicunt quod prosunt, quia nunquam sineret Deus mala esse, nisi aliquam utilitatem bono universitatis conferrent.