|
Quaeritur quae utilitas proveniat ex eo bonis, quod vident malos puniri.
Nunquid ideo Deum amplius diligunt vel laudant; vel nunquid in poena
malorum delectantur. Solutio. Non in poena malorum, sed justitia Dei
delectantur, et propria gratia magis elucescit ex comparatione malorum,
maxime cum vident se ab eisdem poenis sola misericordia liberatos. Sed
dicet aliquis: Licet mali non punirentur, nonne boni scirent se ab
eisdem poenis liberari sicut modo? Solutio. Forsitan non ita
efficaciter, et in hoc ipso minus diligerent. Item si nullus damnandus
esset, nonne Deus redderet bonis pro meritis suis? Et sic videtur,
quamvis omnes salvi essent, non minus bonum esset, quam modo si imo
amplius bonum esset; quia boni magis gauderent de salute eorum tunc,
quam modo faciant de eorum damnatione. Item boni in futuro aut
compatientur malis, aut non compatientur; si compatientur, quomodo
beati: si non compatientur, crudeles. Solutio. Augustinus hanc
quaestionem sic solvit: Magis bonum erat esse bona et mala, quam tantum
bona, ut Deus laudaretur ex diversitate ipsa mirabilius.
|
|