QUAESTIO CCLII. |
Offenderunt in lapidem offensionis -de quo quia Dominus in Evangelio: Qui ceciderit super lapidem istum, confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum (Matth. XXI), quaeritur quid sit cadere super lapidem. Solutio. Deum offendere imprudenter, sicut conteri a lapide a Christo aeternaliter puniri: unde petra scandali et lapis offensionis dictus est Christus, quia humilis, ideo habilis in quem offenderent superbi. |