|
Testimonium perhibeo, quia zelum, seu aemulationem Dei habent, etc.
(Rom. X.) Quaeritur an zelus iste bonus sit, et quid sit, et quis ejus
effectus? Quod autem bonus sit, inde constat, quia Apostolus ad
commendationem Judaeorum hoc dicit, et expositores dicunt etiam, quod
est dilectio Dei: sed si hoc esset, viderentur habere aliquid, quod
esset dignum vita aeterna; sed nonne digni erant morte, qui Christum
occiderunt? Quomodo ergo zelum Dei, id est dilectionem habebant? Item si
bonus erat, bonum habebat effectum, sed nonne ejus effectus erat, quod
ex illo zelo fecerunt? Sed peccatum mortale hoc erat scilicet persecutio
martyrum, et Christi occisio: quomodo ergo bonum malum efficiebat?
Solutio. Zelus ille bonus fuit affectus in Deum, quo parati erant facere
quod conscientia eorum dictabat esse faciendum propter Deum: non tamen
erat tantus, ut eos faceret dignos vita aeterna, nec charitas, nec
dilectio Dei simpliciter debet dici: si tamen quandoque dilectio Dei
vocetur, hoc ideo fit, quia in Deum eum habebant: ejus autem effectus
fuit non persecutio martyrum, vel mors Christi, sed vitatio contemptus
Dei. Sic enim in arcto erant positi, quod sive Christum occiderent sive
non, mortaliter peccarent: non tamen si Christum non occiderent, in hoc
ipso peccarent; sed quia non occidendo Deum contemnerent: saepe enim per
unum peccatum vitatur aliud.
|
|