QUAESTIO CCXLIV. |
Item Christum occidendo non faciebant contra conscientiam; imo illud, quod credebant esse faciendum propter Deum: quomodo ergo peccabant? Solutio. Licet contra conscientiam non facerent, tamen mortaliter peccabant, quia excaecati erant: fecerunt enim quod conscientia eorum deberet eis dictare non esse faciendum. |