QUAESTIO CCLVI.

Finis legis Christus. Quaeritur quomodo Christus sit finis legis et consummatio, cum legis justitia sit sine gratia adjuvante, nec habebant apud Deum meritum. Solutio. Christus non dicitur finis, vel consummatio legis secundum hoc, quod a Judaeis servabatur, sed quia spiritualiter eam in se, et in suis adimplet.