QUAESTIO CCLVII.

Quae autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris, etc. In corde tuo quis ascendet in coelum, etc. Quaeritur quomodo Apostolus hanc auctoritatem induxerit: nam de Deuteronomio sumpta est, ubi Moyses in alio sensu ea utitur: prohibebat enim Judaeis ne dicerent, Quis ascendit in coelum, ut nobis legem afferret, vel quis mare transivit ut legem transportaret, vel quis descendit in infernum ut eam nobis educeret, quia verbum prope est in corde tuo, id est legem in praesenti habere. Solutio. Convenienter est inducta, licet Apostolus litteralem sensum Moysi hic per eam non exprimat: potest enim fieri, ut sicut Judaeis ad litteram illud peccatum est, ita in eo figuraliter nobis sit praeceptum, ne nos quaeramus. Quis ascendit, etc., unde Apostolus sub tali sensu verba Moysi inducit, competenter etiam inducit de ea Moysen loquentem.