QUAESTIO CCLIX.

Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo. Quaeritur quomodo hoc sit verum. Nonne multa credimus, quae ratio non cavit, unde scriptum est: Fides non habet meritum, cui ratio humana praebet experimentum. Solutio. Si quis consideret quomodo omnia de Christo prius in lege et prophetis praedicta sint, et quomodo impleta signis, et prodigiis approbata sint, quam verus, quam sanctus et pius, et quam potens in opere et sermone ipse in propria persona fuerit, quid restat, nisi ut proclamet: Testimonia tua credibilia facta sunt nimis? (Psal. XCII.) Et nullo modo ratio permittitur nec ad modicum dubitare: vel ideo rationi consentaneum dicitur; quia loqui, et credere de eo, quod ad salutem animae attinet, ipsi rationi placet, imo hoc prae omnibus appetit.