QUAESTIO CCLX.

Corde creditur ad justitiam. Dicit glossa quod caetera potest homo nolens; credere autem non potest nisi volens. Sed hoc quomodo verum est? Nonne sperare, et diligere nemo potest nisi volens? Quomodo ergo dicit, caetera potest etiam nolens, cum haec sint alia, quam credere? Solutio. Per caetera intelligit exteriora. Sed iterum videtur falsum quod exteriora faciat aliquis nolens: si enim nullo modo vellet, quomodo faceret? Solutio. Velle, ponitur pro approbaret: saepe enim multa facimus quae non approbamus.