QUAESTIO CCLXI.

Omnis enim quicunque invocaverit. Quaeritur quomodo hoc sit verum, cum multi invocant, nec tamen salvantur, unde Dominus ait: Non omnis, qui dicit, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII). Nonne hoc dicere, est nomen Domini invocare? Solutio. Invocare est intus vocare, id est ad honorem Dei et propter Deum vel desiderare notitiam, quod non fit sine fide, spe et charitate.