QUAESTIO CCLXII.

Non possunt credere, quia praedixerat Isaias, etc. Quaeritur de hac prophetia, an propheta voluerit impleri quae dixit? Quod si voluit, videtur voluisse ut excaecatio Judaeorum fieret: nam in excaecatione Judaeorum adimpleta est prophetia. Solutio. Non est concedendum, quod vellet Judaeos excaecari, quamvis voluit suam prophetiam adimpleri, sicut Christus voluit esse verum quod ait Petro: Antequam gallus cantet, ter me negabis (Matth. XXVI): non tamen voluit Petrum negare: multa enim sic conjuncta sunt, ut unum non possit fieri sine altero, tamen possumus velle unum sine altero.