QUAESTIO CCLXIII.

Domine, quis credit auditui nostro, etc. Legitur in Evangelio de Judaeis, qui non crediderunt, ut sermo Isaiae impleretur (Joan. XII): unde sic objiciunt: Quae culpa Judaeorum, quod non crediderunt, cum necesse esset prophetiam impleri, et sic necesse fuit eos non credere? Solutio. Deus praedixit per prophetam peccata Judaeorum, sed non fecit: non enim praescientia eorum infert eis necessitatem, secundum illud, ut cum dicitur, non crediderunt, ut sermo, etc., tantum notat quod illa prophetia impleta est in caecitate Judaeorum, et quod ipsa est praedicta antequam impleta.