|
Quaeritur quomodo Judaei non credendo in Christum peccaverunt, cum
scriptum sit: Propterea poterant credere non quia dixit Isaias: Deus
excaecavit oculos eorum, et induravit cor (ibid.), vel si peccaverunt
non credendo in Christum, ergo poterant credere, et non crediderunt: et
si hoc est, quomodo hoc verum est. Propterea non poterant credere quia
Deus excaecavit, etc. Quomodo simul verum poterant credere et non
poterant credere? Item videtur penes Deum causam incredulitatis eorum
constituere, dicens: Propterea non poterant, quia dixit Isaias: Deus
excaecavit oculos, etc. Solutio. Verum est quod non poterant credere,
sicut dicit Evangelium, et tamen non credendo peccaverunt; quia ad illam
impossibilitatem ex vitio propriae voluntatis pervenerunt, et ideo talis
impossibilitas non habet excusationem. Verum est ergo utrumque, quod non
poterant credere, et quod poterant credere, sed non secundum idem:
poterant natura, et non poterant culpa: tales enim facti sunt, ut
haberent possibilitatem non solum credendi, sed etiam Deum facie ad
faciem videndi: et ideo dicitur, quod poterant natura credere; sed quia
per culpam tales effecti sunt, quod justum erat apud Deum non misereri
eis, ideo dictum est, quod culpa non poterant credere. Consimilis
locutio habetur de angelis bonis: et quod mutabiles natura, immutabiles
gratia sunt; hoc autem, quod dicitur, Deus excaecavit, etc. sic
intelligendum est, id est permisit excaecari non impertiendo malitiam
qua fierent deteriores, sed non conferendo gratiam qua fierent meliores.
Notandum est, quod dicitur, Credere non poterant, quia nolebant: haec
expositio videtur esse nimis communis; nam idem de omnibus, qui in
peccatis ad mortem sunt, potest dici, unde secundum hanc expositionem
nihil speciale de excaecatis dicitur. Solutio. Potest dici quod
excaecati merentur, ut non velint credere, et ut Deus non misereatur
eis: quod non faciunt omnes mortaliter peccantes. Similiter quod
subditur: Dum superbi, etc., nimis communiter et simpliciter dici
videtur: nam et hoc de omnibus generaliter dici potest. Solutio. Quia et
dum causale accipiendum est: nam per superbiam, et caetera vitia
merentur ut injustum sit, Deum eorum misereri.
|
|