QUAESTIO CCLXV.

Quaeritur quomodo haec prophetia sit inducta, nonne illis qui de praesenti statu erant, loquebatur, et tamen adhuc prophetia non erat adimpleta, et si hoc est, quomodo hac auctoritate arguit eos, qui tunc erant, de eo quod adhuc futurum erat, quomodo ad praesentes tunc pertinuit. Nam haec vis videtur esse probationis, quod omnes audierunt verbum Christi, qui id mundo erant, et ideo arguendi sunt, quasi audientes et non credentes. Item si prophetia nondum erat adimpleta, quomodo verbo temporis praeteriti potest uti in sensu praesentis temporis? si enim in sensu futuri temporis accipitur, ridicula esse videtur probatio Apostoli. Solutio. Praesentibus loquebatur, sed non propter praesentes tantum; imo etiam propter omnes futuri status hanc prophetiam induxit, et bene illius temporis praesentes arguit, quia licet eorum tempore non erat prophetia adimpleta, erat tamen in eis inchoatum, quod praedixerat prophetia futurum. Nota quod quaedam Scripturae videntur velle, quod Israel non cognovit; aliae videntur velle, quod cognovit Christum, quae videntur esse contrariae: sed non sunt, quia de diversis intelliguntur. In illo enim populo erant quidam cognoscentes, alii non cognoscentes.