|
Si autem gratia, jam non ex operibus, etc. (Rom XI). Quaeritur si totum
ex gratia, quid ex meritis, vel si quod ex meritis, quomodo totum ex
gratia? Solutio. Totum est ex gratia, licet aliquid sit ex meritis, quia
ipsa merita sunt ex gratia. Videtur tamen quod ex meritis praecedentibus
sit justitia, ut in Cornelio cujus oratio obtinuit hoc, ut praedicatione
Petri converteretur, ut fidem susciperet: quae fides est ex gratia,
quare ex operibus est consecuta gratia. Solutio. Non est dicendum quod
gratia vel justitia sit ex operibus; quia hoc esset, quod ex operibus
sine gratia justificaretur quis: quod esse non potest. Quod autem
Cornelius oravit, ut fidem susciperet, hoc ex gratia praecedente fuit:
pro qua etiam gratia major, utpote gratia justificans, est collata. Non
enim sine omni gratia fuit, quando in unum Deum credidit et, ut dicunt
doctores, fidem incarnationis habuit, sed nondum sciebat Verbum Dei
incarnatum, quod postea Petri praedicatione cognovit. Nota, quod
compunctio alia est invidiae, qua quis compungitur et dolet, et alienis
bonis tabescit; alia culpae qua quis torquetur in propria conscientia,
ut Judas, qui laqueo se suspendit pro scelere suo. Alia est compunctio
gratiae, qui vel inchoantium est, qui de malis poenitent, ut abstineant,
vel perfectorum, qui Deum ex dilectione verentur.
|
|