QUAESTIO CCLXVII. |
Hoc, quod quaerebat, Israel non est consecutus. Quaeritur quomodo hoc sit verum: nonne exteriorem justitiam quaesivit, sed illam obtinuit: ergo quod quaerebat, hoc consecutus est. Solutio. Hoc ideo dicitur, quia fine, quo faciebant, caruerunt: volebant enim apud Deum reputari justi, quod eis non accidit. |