|
Ut non audiant usque ad hodiernum diem. Quod Judaei hujus temporis
excaecati sint, hoc plane habemus, et sancti in multis locis idipsum
dicunt, persecutionem Christi excaecationis causam constituentes, et
magis quod Jacobum justum occiderunt. Sed non videtur rationi
consentaneum, quod ideo praesentes Judaei puniantur, cum scelera multis
displiceant, quae patres eorum commiserunt. Solutio. Non immerito etiam
moderni Judaei excaecantur, quia si daretur facultas eis, quod patres
eorum fecerunt Christo, idem et Christi membris facerent, etiamsi fieri
posset ipsi capiti.
|
|