QUAESTIO CCLXIX.

Ministerium meum honorificabo, etc. Quaeritur quid sit officium honorificare. Solutio. Ille ministerium suum honorificat, qui supra quam ex officio suo debeat impendit aliquid, ut Paulus, qui ex officio tantum gentibus praedicare debebat, plus fecit, etiam Judaeis praedicando. Sed cum Paulus crederet aliquos ex Judaeis sua praedicatione converti posse ad fidem, et sciret hoc pro Deo esse faciendum, si non faceret, peccaret: quapropter hoc facere debebat, quomodo ergo dicit se suum officium honorificare, cum et id debebat, quod superadditur? Solutio. Aliud est officii debitum, aliud occasionis: supra debitum officii Paulus Judaeis praedicabat, et sic ministerium honorificabat; tamen debebat eis praedicare quantum ad debitum occasionis, cum sciret pro Deo esse faciendum.