QUAESTIO CCLXX.

Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi, etc. Quaeritur quomodo infidelitas Judaeorum, et excaecatio fuerit causa salutis gentium, nunquid gentes non salvarentur, nisi Judaei excaecarentur. Nonne Deus posset aliter gentes salvare? Solutio. Infidelitas eorum non erat causa efficiens, quare gentes salvarentur, tamen ex eo quod illi excaecati verbum praedicationis repulerunt, Apostoli occasionem acceperunt praedicandi gentibus. et sic secuta est salus gentium, Deo suam dispositionem implente per mala, de quibus elicit bonum effectum.