|
Si delibatio sancta, et massa; et sit radix sancta, et rami, etc.
Quaeritur de hac consequentia, an sit vera? Nonne antecedens potest esse
verum sine consequente, quomodo ergo consequentia vera? Solutio.
Consequens utriusque hypotheticae etsi simpliciter proferatur, non tamen
simpliciter est intelligendum, sed cum tali determinatione naturaliter:
etsi enim rami sint fracti, tamen naturaliter boni sunt: et illi pauci,
qui conversi sunt ad fidem, si ita constantes fuerunt; patet quod illi
qui in fine convertentur, erunt constantes.
|
|