|
Quaeri potest quid est delibatio? Respondetur. Gustus particulae
alicujus rei ad experimentum totius massae. Massa autem est multitudo
convertendorum post mortem Antichristi. Judaei naturales rami dicti
sunt; quia de patriarchis nati, in quibus origo fidei fuit, et de quibus
Christus natus est secundum carnem. Nota quod natura dicitur consuetus
cursus naturae, contra quem Deus saepe operatur. Dicitur etiam quandoque
natura divina dispositio, contra quam nihil facit Deus; sed omnia juxta
eam agit.
|
|