QUAESTIO CCLXXIV.

Sine enim poenitentia, id est sine mutatione sunt donum, et vocatio Dei. Mutat quandoque Deus sententiam, sed non consilium. Quid est mutare sententiam? aliquid agere, quod non videbatur acturus; vel non agere, quod videbatur acturus.