QUAESTIO CCLXXV. |
Dicit expositor quod mali, dum faciunt contra voluntatem Dei, ab eis impletur voluntas Dei: sed si ab eis impletur voluntas Dei, nonne implent ipsi voluntatem Dei? et si hoc est, quomodo contra voluntatem Dei faciunt? Solutio. Voluntas dicitur duobus modis, praeceptio Dei, et ipsius dispositio. Dum ergo faciunt contra praeceptum Dei faciunt quod disposuit Deus fieri: saepe enim bona per malos fiunt; semper autem ex malis, quae mali faciunt, Deus aliquid boni elicit. |