QUAESTIO CCLXXVI.

Qui audit Patrem, venit ad Filium Nemo enim venit ad Filium, nisi Pater traxerit eum (Joan. VI). Quaeritur ergo quid sit Patrem trahere ad Filium? Solutio. Ex dispositione quae est ex Patre ad Filii cognitionem venire, ut ab eo salvetur: Pater trahit ad Filium, cum Pater revelat Filium esse aequalem sibi.