QUAESTIO CCLXXIX.

De superiore exclamatione solet quaeri. Videtur enim minus consulte Apostolus exclamare de excaecatione Judaeorum et introitu gentium, dicens: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! cum ipse super hoc sciret reddere causam, unde dicit: Nolo vos ignorare mysterium (ibid.), etc., et postea subdit: Conclusit Deus omnia sub peccato ut omnium misereatur (ibid.). Quod si ideo exclamat, quia sub hoc perfecte humana intelligentia rationem reddere non sufficit, simile ratione de aliis multis exclamandum erat? Solutio. Potius de illo quam de alio exclamat, quia citius ibi in reddendis rationibus erratur, et peccatur ad mortem.