QUAESTIO CCLXXX.

Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Quaeritur an peccata in quantum sunt sint a Deo: si enim omnia, ergo peccata, vel peccata non sunt de numero omnium. Solutio. Nonnulli dicunt, quod peccata in quantum sunt, habent esse a Deo. Sed Augustinus de natura boni dicit, tantum ea, quae sunt naturaliter, debere intelligi, cum dicitur omnia esse ex Deo, non peccata, quae naturam corrumpunt, non ergo peccata sunt ex Deo aliquo modo.