QUAESTIO CCLXXXI.

Quaeritur an omnia quae habent esse ex Deo, debeant dici esse de Deo. Solutio. Sola ea quae habent esse de substantia Dei, debent dici de Deo ut Filius, et Spiritus sanctus sic sunt ex Deo Patre, quod de ipso, quia de essentia ejus sunt ei consubstantiales. Creaturae vero sunt ex Deo, non de substantia Dei, sed de nihilo. Nota, quod per triplicem praepositionem scilicet ex, per, in, hic insinuatur trinitas personarum, per idem pronomen identitas naturae significatur, quae tota est in singulis personis: dicens enim, ex quo, intelligit Patrem, per quem, Filium; in quo, Spiritum sanctum.