QUAESTIO CCLXXXII.

Quaeritur autem quomodo per hoc, quod dicit, ex quo omnia, intelligit Patrem, cum sicut omnia sunt ex Patre. sic ex Filio et Spiritu sancto? Solutio. Propter auctoritatem principit, quia sic omnia habent ex Patre esse, quod ipse non habet ex alio; Filius autem, et Spiritus sanctus licet sint unum principium omnium creaturarum, habent tamen principium, sive auctorem ipsum Patrem, a quo habent esse: et hoc ipsum, quod sunt principium omnium, a Patre habent, sicut omnia alia quae possident. Dicit expositor in Trinitate esse summam omnium originem, perfectissimam pulchritudinem, beatissimam delectationem, originem ad Patrem, pulchritudinem ad Filium, delectationem ad Spiritum sanctum referens: et sic haec tria origo, pulchritudo et delectatio sunt determinata, quia determinate singula ad singulas personas, ut jam dictum est, referuntur. Sed quia rursus tota Trinitas omnium rerum summa origo, perfectissima pulchritudo, beatissima delectatio est, eadem tria dicuntur infinita. Et hoc est, ut arbitror, quod dicitur, quod praedicta tria et a se invicem sunt determinata, et in se sunt infinita.