|
Item dicitur in Patre unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto
unitatis et aequalitatis concordia: sed cum eadem unitas, et aequalitas
et concordia sit trium, quaeritur quare dicatur unitas in Patre, et
aequalitas in Filio, et in Spiritu sancto concordia? Solutio. Salva
secretorum reverentia dicimus, quod in Patre ideo dicitur unitas, quia
sicut unitas est principium numerorum, sed ipsa non habet esse ab alio
numero, sic et Pater, cum sit omnium causa, non habet causam. Aequalitas
vero dicitur esse in Filio, quia in eo est prima distinctio, et
discretio, et prima pluralitas, et secunda personalis unitas, quae ut
ostendatur indifferens, et indispar ab ipso Patre, nomine aequalitatis
non inconvenienter signatur, in quo declaratur qui sic Filius habet esse
a solo Patre, quod nec Pater est, nec diversus ab eo in natura, sed in
omnibus aequalis et consubstantialis illi. Spiritus sanctus vero ideo
unitatis et aequalitatis concordia vocatur, ut insinuetur sic Spiritus
sanctus esse ab utroque, quod utrique est aequalis, hoc dico salva fide
catholica, quorum verborum occultam intelligentiam mallem ab alio
audire, quam aliquid de tenuitate mea super his dicere.
|
|