QUAESTIO CCLXXXIV.

Item legitur: Omnia unum propter Patrem, omnia aequalia propter Filium, omnia connexa propter Spiritum sanctum. Quaeritur ergo quomodo haec verba sint intelligenda? Nonne eadem unitate unum sunt tres personae, vel aequalitate aequales, vel concordia concordes? Solutio. Omnia sunt unum propter Patrem, id est tres personae unum sunt, naturalem unitatem eamdem habentes, quae solet referri ad Patrem, licet sit communis tribus personis: simili modo intelligendum est de aequalitate et concordia: aequales enim sunt tres personae propter ineffabilem et naturalem aequalitatem, quam habent sic connexi. In creaturis praelucet vestigium Trinitatis, quia ostendunt in se unitatem, et speciem, et ordinem tenere, quia unumquodque et unum aliquid est, et aliqua specie formatur, et aliquem ordinem tenet, unde dictum est: Omnia fecit in numero, et pondere, et mensura (Sap. XI). Numerus enim ad unitatem, pondus ad ordinem, mensura ad speciem pertinet. De quolibet enim verum est, quod ex quo incipit esse, statim cadit sub numerum quia vel unum est, vel plura. Pondus ad ordinem ideo dicitur pertinere; quia singula ordinem tenent secundum naturam ponderis. Duo enim sunt genera ponderum: unum, quod tendit deorsum, ut natura plumbi; alterum quod tendit sursum, ut oleum. Item ordo consideratur secundum locum et tempus: unde et angeli secundum affectiones et delectationes [dilectiones.] majores vel minores ordines suos sortiuntur; species vero rerum, quod quidam modus est earum, et mensura.