|
Quaeritur item an Spiritus sanctus a se procedat, vel mittatur sicut a
Patre et Filio. Solutio. Duplex est processio, vel missio Spiritus
sancti, aeterna et temporis: secundum aeternam processionem tantum a
Patre et Filio, non a se procedit; temporaliter etiam a seipso procedit,
quia temporalis ejus processio Trinitatis est operatio. Eodem modo
intelligendum est de temporali Filii processione vel missione. Sicut
enim semetipsum pro nobis sanctificavit et non tradidit, sic et
semetipsum misit, id est suam missionem vel incarnationem (quod idem est
operatus est). Aeterna autem processio Filii a Patre, non missio, sed
generatio debet dici.
|
|