QUAESTIO CCLXXXVI.

Quaeritur praeterea quomodo Spiritus sanctus sit amor, quo Pater diligit Filium, et Filius Patrem. Nonne idem est Patri diligere, et esse, et eo quo habet esse, et diligere? Si ergo Pater diligit Spiritu sancto, quomodo non habet esse a Spiritu sancto? Solutio. Non dicitur, quod Pater diligat Spiritu sancto, sed quod Spiritus sanctus sit amor, quo Pater diligit Filium; quia Spiritus sanctus est natura divina, et Pater diligit divina natura; si autem hoc termino, amor quo Pater diligit Filium, significetur personale idioma, non est verum quod Spiritus sanctus sit amor, quo Pater diligit, sicut Spiritus sanctus non est Pater.