QUAESTIO CCLXXXVII. |
Dicit Hilarius: Sicut impium est duos deos praedicare Patrem et Filium, ita Deum singularem praedicare, sacrilegum est. Item dicit expositor, secundum substantiam singulariter uni, de Trinitate loquens, quod videtur esse contrarium. Solutio. Singularitas aliquando excludit pluralitatem personarum, et secundum hoc sacrilegum est Patrem, et Filium Deum singularem praedicare. Quandoque singularitas ponitur pro unitate, et sic accipitur, cum dicitur secundum substantiam singulariter uni. |