|
Non plus sapere, quam oportet sapere, etc. (Rom. XII.) Quaeritur quis
plus sapit quam oportet. Nemo enim tantam in hac vita habet cognitionem,
quin majorem habere possit, et quin etiam plus desiderare debeat:
quomodo ergo praecipit Apostolus, non plus sapere quam oportet sapere,
quasi quis possit investigando de Deo plus comprehendere quam sit
necesse? Solutio. Investigationem veritatis non prohibet Apostolus, sed
ne quis per investigationem nimiam incidat in dubitationem eorum, quae
firmiter et indubitanter credi oportet. Vel ne quis sibi, quod sapit,
superba praesumptione ascribat, quod est ex scientia superbire: hoc enim
non est sapere, sed desipere.
|
|