QUAESTIO CCLXXXIX.

Qui miseretur in hilaritate, etc. Quaeritur ergo an Deus aliquem puniat sine misericordia, hoc est, tantum puniat quos punit, quantum puniri meruerunt. Quod videtur, quia judicium sine misericordia ei, qui non facit misericordiam (Jac. II). Sed iterum est scriptum: Universae viae Domini misericordia, et veritas (Psal. XLII). Unde videtur, quod nec etiam malos puniat sine misericordia, juxta illud: Nec accendit omnem iram suam (Psal. LXXVII), id est non punivit eos quantum meruerunt; quia plus juste si vellet. Solutio. Neminem punit Deus sine misericordia, quia nullum punit quantum promeruit, et tamen judicium sine misericordia ei, qui non miseretur, quia non amplius corrigitur ad hoc ut vitam aeternam consequatur. Est itaque verum, quod sicut bonis plus boni ex gratia conferet Deus in futuro quam meruerunt, sic malis minus mali quam meruerunt, et in utroque justus et misericors est Deus.