QUAESTIO CCXC. |
Quaeritur cur potius, judicium sine misericordia, etc., dicat de hoc quam de alio, cum de quolibet criminali hoc dici posset. Solutio. Ideo de isto dictum intellige, quia sunt multi in hunc errorem lapsi: quod credunt sibi sufficere ad consequendam vitam aeternam, aliis non nocere, et a malo declinare, quamvis sua pauperibus non largiantur, vel opera misericordiae non exhibeant: quem errorem hic patenter reprimit Apostolus. |