|
Flete cum flentibus, etc. Quaeritur de fletu, quem praecepit Apostolus,
an rationabilis est, cum de adversis quae bonis vel malis contingunt,
potius gaudendum sit quam dolendum? Sunt enim adversa vel ad majorem
coronam bonis, vel ad correctionem malis. Legitur etiam quod imprudenter
flebant de morte martyrum, cum potius esset gaudendum quam flendum, si
rationem vis doloris admitteret. Solutio. Alius fletus est pietatis,
alius compassionis: ille, qui pietatis est, quasi naturae est, et
secundum quosdam non meretur; ille vero, qui compassionis est, meretur.
Compati enim debemus infirmitatibus fratrum, ut illos lucremur, quorum
salutem desiderare debemus, et operam dare ut salventur.
|
|