|
Quaeritur utrum Christus observet quod Apostolus omnibus supra
praecepit, ut nullis malum pro malo reddat. Volunt sic probare, quod
Christus non observet. Malus meruit malum pro malo reddi sibi: nisi ergo
reddat illi malum Deus, non reddet ei, quod promeretur. Item aliquid
reddit ei Deus pro malo ergo bonum vel malum; si non malum ergo bonum,
et sic malum meruit bonum. Item, nonne Deus reddit poenam pro culpa, et
sic malum pro malo? Solutio. Nec bonus judex, nec Deus malum reddit pro
malo; quia hoc esset, quod mala intentione vindictam exerceret: unde
diligenter cavendum est ne hoc in praedictis omnibus inferatur.
|
|