QUAESTIO CCXCV.

Quaeritur an ex dictis justitia, qua aliquis suspenditur pro furto, et hujusmodi sit Evangelii. Quod videtur, cum Ecclesia tradat eum principi, et omnis justitia Ecclesiae esse debeat, quod ibi docetur. Ecce duo gladii hic (Luc. XXII). Quod si Ecclesiae est, ut videtur, quomodo negari potest, quin justitia Evangelii gravior sit justitia legis, cum lege praeceptum sit dentem pro dente, oculum pro oculo (Matth. V); hic autem caput hominis pro capra detur. Solutio. Haec nullo modo justitia Evangelii est, ut homo pro equo vel bove occidatur, nec in toto Evangelio hoc praeceptum invenitur, nec id facit, sed tantum permittit Ecclesia.