QUAESTIO CCXCIX.

Non est potestas nisi a Deo, etc. (Rom. XIII.) De potestate bonorum constat, quod sit a Deo, de potestate malorum quaeritur an sit a Deo. Si est a Deo, bona est, quia Deus auctor tantum bonorum; sed malorum potestas quomodo bona, cum per ea fiant mala, quae etiam dicitur iniqua et injusta saepe in Scriptura. Contra, quod malorum potestas sit a Deo Scriptura testatur quomodo ergo mala? Solutio. Malorum potestas bona est, et a Deo; sed tamen dicitur mala pro malitia abutentium ea, sicut lex quidem bona, sed tamen occasio mali, et lux solis, et multa similia.